Arcana Coelestia (Elliott) n. 8197

Previous Number Next Number See English 

8197. `Et fuit nubes et tenebrae': quod significet condensationem falsi ex malo ex una parte; `et illuminabat noctem' {1}quod significet illustrationem veri ex bono (c)ex altera, constat ex significatione `nubis et tenebrarum' quod {2}sint condensatio falsi ex malo; quod `nubes' sit falsitas, videatur n. 1043, 1047, 8137, 8138; quod etiam `tenebrae,' n. 1839, 1860, 4418, 4531, 7688, 7711; ex significatione `illuminare noctem' quod sit illustratio veri ex bono; quod `columna ignis noctu' sit status obscuritatis veri temperatus per illustrationem a bono, videatur n. 8108. 2 Cum hoc quod columna induceret Aegyptiis tenebras et illuminaret filios Israelis ita se habet: praesentia Domini, quae hic significatur per `columnam,' est ipsa lux caelestis; caelum inde suam lucem habet, quae lux est millies illustrior luce meridiana mundi; sed eadem lux fit caligo apud malos, etiamsi in ipsa luce {3}sint; et fit caligo eo major quo densius est falsum ex malo apud illos; causa est quia verum Divinum procedens a Domino apparet coram oculis angelorum ut lux; {4}sed illis qui in {5}falsis ex malo sunt, non apparere potest ut lux sed ut caligo, nam falsum oppositum est vero et exstinguit verum; inde est quod columna, quae erat praesentia Domini, induceret nubem et tenebras Aegyptiis, {6}quia per `Aegyptios' significantur qui in falsis ex malo, et quod illuminaret noctem apud filios Israelis, quia per `filios Israelis' significantur qui in vero ex bono; quod Dominus appareat cuique secundum quale ejus, videatur n. 1861 fin., 6832. @1 Before illuminabat I$ @2 sit$ @3 sunt$ @4 inde$ @5 falso$ @6 nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church