820. Qui latrocinia in vita corporis exercuerunt, et qui piratica, amant prae omnibus aliis liquidis urinam fetidam et graveolentam, in similibus quoque sibi habitare videntur, tum in stagnis fetide olentibus. Quidam latro ad me accedens frendebat dentibus; sonus frendoris dentium ita manifeste auditus sicut hominis, quod mirum, tametsi iis non dentes; fassus quod multo potius cupiat in foedis urinosis vivere quam in aquis limpidissimis; et quod fetor urinae sit quo delectatur; in tonnis urinosis dicebat se morari velle prae aliis, et ibi domicilium habere.