Arcana Coelestia (Elliott) n. 8200

Previous Number Next Number See English 

8200. `Et extendit Moscheh manum suam super mare': quod significet dominium potentiae veri Divini super infernum, constat ex significatione `extendere manum' quod sit dominium potentiae, de qua n. 7673, 8183; ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum Divinum, de qua saepius; et ex significatione `maris,' hic `maris Suph,' quod sit infernum, de qua n. 8099, {1}8137, 8138. Dominium potentiae veri Divini dicitur quia omnis potentia Divina est per verum quod a Domino procedit; hoc creavit omnia, secundum hoc apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, i 3;

`Verbum' est Dominus quoad Divinum Verum; per Verum illud ordinantur omnia in caelo et in inferno; inde omnis ordo etiam in terra; omnia miracula facta sunt per illud; {2}in summa, Divinum 2 Verum in se omnem potentiam habet adeo ut sit ipsa potentia; sunt quidam in altera vita qui in vero sunt prae aliis; illi in tali potentia inde sunt ut (x)inferna absque ullo discrimine pervadere possint; illi qui {3}in infernis ad praesentiam {4}illorum hinc {5}illinc aufugiunt; sunt etiam quidam qui per verum a Divino magice exercent potentiam; de his et de illis ad finem capitum, ubi de infernis, ex Divina Domini Misericordia, dicetur {6}. Qui ab externis et a terrestribus intuentur rerum causas non aliter possunt percipere quam quod verum a Divino sit modo cogitativum quid, nullius essentiae realis, sed est ipsissimum essentiale, ex quo sunt omnes essentiae rerum in utroque mundo, nempe spirituali et naturali. @1 8137, 8148 but possibly 8131, 9184 were intended.$ @2 verbo$ @3 ibi$ @4 ejus$ @5 inde$ @6 See n. 8183 footnote 1.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church