Arcana Coelestia (Elliott) n. 8207

Previous Number Next Number See English 

8207. Vers. 13-15. Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, ad medium maris. Et fuit in custodia matutina, et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum in columna ignis et nubis, et perturbavit castra Aegyptiorum. Et dimovit rotam curruum illius, et duxit illam in gravitate; et dixit Aegyptius, Fugiam coram Israele, quia Jehovah militat pro illis in Aegyptios. `Et persecuti Aegyptii' significat conatum falsi a malo violentiam inferendi: `et venerunt post illos' significat conatum influxus: omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius, in medium maris' significat scientifica ex intellectuali perverso, doctrinalia falsi, et ratiocinia, quod implerent infernum: `et fuit in custodia matutina' significat statum caliginis et interitus illorum qui in falso ex malo, et statum illustrationis et salvationis illorum qui in vero {1}ex bono: `et prospexit Jehovah ad castra Aegyptiorum' significat extensionem inde influxus Divini versus illos qui per falsa violentiam inferre conabantur: `in columna ignis et nubis' significat sic praesentiam boni et veri Divini ibi: `et perturbavit castra Aegyptiorum' significat quod inde extensiones falsi {2}ex malo relaberentur super illos: `et dimovit rotam curruum illius' significat potentiam inferendi falsa ablatam: `et duxit illam in gravitate' significat renisum et impotentiam: `et dixit Aegyptius' significat tunc cogitationem: `Fugiam coram Israele' significat separationem ab illis qui in bono veri et vero boni: `quia Jehovah militat pro illis in Aegyptios' significat quod Dominus solus sustineat pugnam contra falsa et mala. @1 et I$ @2 et mali I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church