Arcana Coelestia (Elliott) n. 8209

Previous Number Next Number See English 

8209. `Et venerunt post illos': quod significet conatum influxus, constat ex significatione `venire post aliquem,' cum de illis qui in falsis ex malo, quod sit conatus inferendi violentiam per influxum falsi ex malo, de qua n. 8187; quod sit conatus, est quia infernales genii et spiritus inferre bonis malum nequeunt, sed usque perpetuo conantur; est sphaera quae ab infernis exhalat, quae vocari potest sphaera conatuum, quae est malefaciendi; hanc sphaeram etiam aliquoties percipere datum est; conatus ille est perpetuus, ac ut primum aliquid copiae datur, {1}erumpit inde effectus; sed illa sphaera inhibetur a sphaera conatuum caeli, quae a Domino, quae est benefaciendi, cui, quia a Divino, inest omnis potentia. 2 Usque tamen inter conatus illos sibi e diametro oppositos tenetur aequilibrium, ob causam ut homo in libero sit et sic in electione, utque reformari queat, nam in libero omnis reformatio, et absque libero nulla. Conatus spiritualis est idem ac voluntas; cum reformatur homo, tenetur ille in aequilibrio, hoc est, in libero inter velle bonum et velle malum, et quantum tunc accedit ad velle bonum, tantum accedit ad caelum et recedit ab inferno; et tantum novum voluntarium, quod tunc accipit a Domino, praevalet contra proprium voluntarium, quod accepit per hereditatem a parentibus et dein per actualem vitam; cum itaque homo tantum reformatus est ut velit bonum et afficiatur illo, tunc bonum removet malum, quia Dominus in bono est praesens; est enim bonum a Domino, ita est Ipsius, immo est Ipse. Ex his constare potest quomodo se habet cum conatu influxuum apud hominem. @1 d erumpit in effectu i fit inde effectus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church