Arcana Coelestia (Elliott) n. 8214

Previous Number Next Number See English 

8214. `Et perturbavit castra Aegyptiorum': quod significet quod inde extensiones falsi ex malo relaberentur super illos, constat ex significatione `perturbare castra Aegyptiorum' quod sit relapsus falsorum ex malo super illos, quae conabantur inferre illis qui in vero et bono; quod haec per illa verba significentur, est quia praesentia Domini apud malos illum effectum sistit; mali enim qui per injectiones falsi et mali violentiam inferre bonis volunt se conjiciunt in poenam talionis, quae est quod falsa et mala quae intendunt inferre relabantur in illos; poena haec, quae poena talionis vocatur, venit ex hac lege ordinis in caelo, Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est lex et prophetae, Matth. vii 12;

quapropter qui bonum faciunt ex bono seu ex corde bonum recipiunt ab aliis {1}, et quoque vicissim, qui malum faciunt ex malo seu ex corde, malum recipiunt ab aliis; inde est quod cuivis bono adjuncta sit remuneratio ejus, et cuivis malo punitio ejus, n. 696, 967, 1857, 6559; ex his nunc patet {2} quod per quod `Jehovah (x)perturbavit castra Aegyptiorum' significetur quod extensiones falsi ex malo relaberentur super illos, inde illis perturbatio; quod {3}hoc existat apud malos per praesentiam Domini, videatur n. 7989. @1 i; imo in illos influit felix sicut ab universo coelo$ @2 i unde est$ @3 tale$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church