Arcana Coelestia (Elliott) n. 8223

Previous Number Next Number See English 

8223. `Et revertantur aquae super Aegyptios': quod significet quod falsa ex malo redundarent ad illos, et circumfunderent illos qui in falsis ex malo, constat ex significatione `aquarum' quod sint falsa, de qua n. 6346, (x)7307, 8137, 8138; inde per `revertantur aquae' significatur (x)redundatio seu relapsus falsi, hic quoque circumfusio {1}, (x)quia ab aquis maris Suph, quae sunt falsa ex malo illorum qui ab Ecclesia in fide separata ac in vita mali fuerunt; et ex significatione `Aegyptiorum' quod sint qui in falsis ex malo, de qua saepius. Quomodo cum hoc se habet, quod falsa redundarent seu relaberentur ad illos qui {2}intendebant effundere ea super illos qui in vero et bono, qui per `filios Israelis' repraesentantur, videatur supra n. 8214, quod nempe malum quod intenditur aliis relabatur super ipsos, et quod hoc oriatur ex lege ordinis Divini, Ne alteri facias nisi quod vis ut alii faciant tibi, Matth. vii 12;

ex hac lege, quae in mundo spirituali constans et perpetua est, leges talionis, quae latae sunt in Ecclesia repraesentativa, originem duxerunt, nempe hae apud Moschen, Si damnum contigerit, dabis animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, ustionem pro ustione, vulnus pro vulnere, plagam pro plaga, Exod. xxi 23-25:

apud eundem, Si vir dederit defectum in proximo suo, quemadmodum fecit, sic fiet illi, fractura pro fractura, oculus pro oculo, dens pro dente; quemadmodum defectum dederit in homine, sic dabitur in ipso, Lev. xxiv 19, 20:

apud eundem, Si testis mendacii mendacium responderit contra fratrem suum, facietis illi quemadmodum cogitavit facere fratri suo, Deut. xix 18, 19;

ex his manifeste patet quod hae leges ex universali illi, quae in mundo spirituali constans et perpetua est, quod nempe non {3}facias aliis nisi quemadmodum {4}vis ut alii tibi faciant, originem ducant. Sic liquet quomodo intelligendum quod falsa ex malo, quae {5}inferri aliis intenduntur, redundent seu relabantur super ipsos. 2 Sed cum illa lege {6}in altera vita se ita porro habet: simile seu talio, cum (t)malum est, {7}infertur a malis, et nusquam a bonis, {8}seu venit ab infernis, et nusquam (c)a caelis; inferna enim seu mali qui ibi, in continua cupiditate sunt malum faciendi aliis, nam id ipsum {9}est vitae eorum jucundum, quare ut primum permittitur, malum faciunt, nec curant cui, sive malus sit {10}sive bonus, sive socius {10}sive hostis; et quia ex lege ordinis est ut malum relabatur super ipsos qui malum intendunt, inde cum ex lege permittitur, irruunt; hoc faciunt mali qui in infernis, nunquam boni qui in caelis, hi enim' in continuo desiderio bonum faciendi aliis {11}sunt, nam id jucundum vitae illorum est, quare ut primum datur copia, bonum faciunt tam inimicis quam amicis; {12} immo nec resistunt malo, nam leges ordinis defendunt (c)et tutantur bonum (c)et verum; inde est quod Dominus dicat, Audivistis quod dictum sit, Oculum pro oculo, et dentem pro dente; Ego vero dico vobis, Non resistendum esse malo: audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, Amate inimicos vestros, (x)benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus {13}; ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, Matth. v 38, 39, 43-45. 3 Saepius in altera vita contingit quod mali, cum inferre volunt malum bonis, graviter puniantur, (c)et quod {14} malum quod aliis in tendunt relabatur super ipsos; hoc apparet tunc sicut vindicta ex bonis; sed non est vindicta, nec est a bonis sed ex malis, quibus tunc ex lege ordinis datur copia; immo boni nec illis malum volunt, sed usque non possunt malum poenae auferre, quia tunc in intentione boni tenentur, plane sicut judex cum videt maleficum puniri, aut {15}sicut pater cum suum filium a magistro {16}; mali qui puniunt faciunt id ex cupiditate malum faciendi, boni autem ex affectione bonum faciendi; ex his constare potest quid intelligitur per Domini verba de dilectione inimici apud Matthaeum supra; et de lege talionis, quae non a Domino {17} abrogata est sed explicata, quod nempe qui in amore caelesti sunt non jucundum in talione seu vindicta habere debeant sed in benefaciendo; et quod ipsa lex ordinis, quae tutatur bonum, id ex se faciat, per malos. @1 i ab illis$ @2 effundebant$ @3 faciendum$ @4 vult ut alii faciant sibi, latae sint$ @5 inferre aliis intenditur$ @6 ita se in altera vita$ @7 inferatur illis$ @8 hoc est, quod$ @9 After jucundum$ @10 d sive i vel$ @11 After desiderio$ @12 i imo non vindicant$ @13 i et orate pro laedentibus et persequentibus vos$ @14 i ita$ @15 cum pater$ @16 i, quia per poenam bonum illi$ @17 i hic$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church