Arcana Coelestia (Elliott) n. 8234

Previous Number Next Number See English 

8234. `Et filii Israelis iverunt in arido in medium maris': quod significet quod qui in bono veri et vero boni tuto absque infestatione transirent id infernum, constat ex illis quae supra n. 8185 explicata sunt, ubi similia verba. In bono veri et in vero boni dicitur, et intelligitur Ecclesia spiritualis; qui enim ab hac Ecclesia sunt primum sunt in bono veri, deinde in vero boni; nam primum faciunt bonum quia verum dictat quod faciendum, proinde (c)ex oboedientia; postea autem faciunt bonum ex affectione; {1} tunc verum ex bono vident et quoque faciunt; exinde patet quod antequam homo Ecclesiae spiritualis novam voluntatem accipit a Domino, hoc est, antequam regeneratus est, faciat verum ex (x)oboedientia, sed postquam regeneratus est, faciat verum ex affectione, et tunc verum ei fit bonum, quia voluntatis est; nam facere ex oboedientia est ex intellectuali, at facere ex affectione est ex voluntario; inde quoque est quod illi qui faciunt verum ex oboedientia sint homines Ecclesiae externae, sed qui faciunt ex affectione sint homines Ecclesiae internae; ex his patet quod illi qui ab Ecclesia spirituali intelligantur cum dicitur qui in (x)bono veri et vero boni. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church