Arcana Coelestia (Elliott) n. 8243

Previous Number Next Number See English 

8243. Cum spiritus Joviales apud me erant, apparebant mihi facies incolarum nostrae telluris solito minores; quod inde venit, quia ex spiritibus illis influebat idea quam habebant de (t)suis faciebus, quod majores essent; credunt enim, cum vivunt homines in tellure sua, quod post obitum facies suae majores futurae sint, et quoad formam rotundae; et quia haec idea illis impressa est, inde quoque illa permanet, et cum fiunt spiritus, apparent sibi majore facie; quod credant facies suas majores futuras, est quia dicunt faciem non esse corpus, ex causa quia per illam loquuntur ac sistunt cogitata sua, et quia sic per illam {1}mens quasi transparet; inde de facie habent ideam sicut de mente in forma; et quia sciunt quod sapientiores futuri sint post vitam in mundo, inde mentis formam, seu faciem, ampliorem fieri credunt. @1 transparet mens$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church