Arcana Coelestia (Elliott) n. 8267

Previous Number Next Number See English 

8267. `Et canticum Jah': quod significet quod omne fidei et inde gloriae sit ex Divino Vero quod ab Ipso, constat ex significatione `cantici,' cum de Jehovah, quod sit glorificatio Domini, de qua supra n. 8261; at cum de homine, ut hic, quod sit gloria quae ex fide, ita fides ex qua gloria, nam omne gloriae quae homini, est (c)ex fide in Dominum, {1}quia fides quae fides est a Domino, et sic Dominus in fide, proinde ipsa gloria; causa quod gloria hominis sit ex fide, etiam est quia Divinum Verum, {2}ex quo et per quod fides, apparet coram oculis angelorum ut lux, tum sicut splendor et jubar lucis; hoc jubar lucis, una cum magnificis caeli quae ex luce, appellatur gloria, quae sic non aliud est quam Divinum Verum, {3}ita fides, inde nunc est quod `canticum,' cum de homine, sit gloria ex fide. 2 Quod `Jah' sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, est quia Jah est ex Jehovah, et vocatur Jah quia non est Esse sed {4} Existere ex Esse; Divinum enim Verum est Existere, Divinum autem Bonum est Esse, videatur n. 6880; inde etiam dicitur `canticum Jah,' quia per `canticum' significatur {5}fides quae est Divini Veri {6}; per `Jah' quoque significatur Divinum Verum apud Davidem, Cantate Deo, laudate nomen Ipsius, extollite equitantem super nubibus, per Jah nomen Ipsius, et exultate coram Ipso, Ps. lxviii 5 [A.V. 4];

`laudare et extollere Deum per Jah nomen Ipsius' est per Divinum Verum: etiam apud eundem, In angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine Jah; Jehovah auxiliatus est mihi, robur meum et canticum Jah: non moriar sed vivam, et annuntiabo opera Jah; {7} intrabo per portas justitiae et confitebor Jah, Ps. cxviii [5, 13, 14, 17, 19];

ibi `Jah' est Dominus quoad Divinum Verum: similiter Jah in Hallelu-Jah, Ps. cv (x)45, cvi 1, 48, cxi 1, cxii 1, cxiii 1, 9, cxv 17, 18, cxvi 19. @1 nam$ @2 quod fides procedens a Domino$ @3 proinde$ @4 i est$ @5 gloria fidei$ @6 i, ut supra dictum$ @7 i castigando castigavit me Jah,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church