Arcana Coelestia (Elliott) n. 8269

Previous Number Next Number See English 

8269. `Et habitaculum constituam Illi': quod significet quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo, constat ex significatione `habitaculi,' cum de Jehovah seu Domino dicitur, quod sit bonum; quod `habitaculum Domini' sit bonum, est quia omne bonum est {1}a Domino, ita bonum est Domini, adeo ut dici possit quod Dominus sit bonum; in hoc cum Dominus habitat, in Suo Divino habitat, nec alibi habitare potest, secundum Domini verba apud Johannem, Jesus dixit, Si quis amaverit Me, verbum Meum servat, et Pater Meus amat illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus, xiv (x)23;

bonum ex Divino (t)hic describitur per `amare Dominum, et {2}servare verbum Illius,' nam bonum est amoris {3}; apud illum dicitur quod `mansionem facerent,' hoc est, in bono apud illum. Ut in Suo caelo dicitur quia caelum vocatur `habitaculum Dei,' ex eo quia bonum, quod a Domino, est ibi, et constituit caelum; Dominus etiam in unoquovis homine est ut in Suo caelo, cum in bono ibi, nam caelum hominis est bonum, et homo per bonum est apud angelos in caelo; inde nunc patet quod per `habitaculum constituam Illi' significetur quod in bono quod ab Ipso, erit ut in Suo caelo. @1 Domini, et quia est Domini, est Dominus in bono, et quoque est bonum, et Dominus non potest habitare nisi in suo Divino, et cum apud hominem est in Divino quia in bono quod ab Ipso$ @2 verbum Ipsius servare$ @3 i et obedientiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church