8285. `(x)Comedit illos sicut stipulam': quod significet inde devastationem et damnationem ex seipsis, constat ex significatione `comedere' quod sit consumere, et in spirituali sensu devastare et damnare, nam consumptio illorum qui in malo sunt est devastatio et damnatio; tunc enim non in aliquo vero sunt sed in meris falsis ex malo, inde in nulla vita spirituali amplius; `sicut stipulam' dicitur quia significatur plenaria vastatio, {1}hoc est, devastatio. @1 seu$