Arcana Coelestia (Elliott) n. 8328

Previous Number Next Number See English 

8328. `Loco ad habitare Te': quod significet ubi Dominus, constat ex significatione `loci' quod sit status, de qua mox supra n. 8325, hic status boni ex Divino, quia intelligitur caelum; et ex significatione `habitaculi Jehovae,' seu {1} `habitare Te,' quod sit ubi Dominus; quod `habitare' praedicetur de bono, videatur n. 2712, 3613, et quod `habitaculum Jehovae' sit bonum, et inde caelum, n. (x)8269, 8309; quod Dominus sit Jehovah in Verbo, videatur supra n. 8261. A Domino pluries dicitur `Pater Qui in caelis,' et tunc intelligitur Divinum in caelo, ita bonum ex quo caelum; Divinum in Se {2}spectatum est supra caelos, sed Divinum in caelis est Bonum quod in Vero quod procedit a Divino; hoc intelligitur per `Patrem in caelis'; apud Matthaeum, Ut sitis filii Patris Qui in caelis; ut sitis perfecti, sicut Pater vester Qui in caelis perfectus est, v 45, 48, vi 1;

Pater noster Qui in caelis, sanctificetur nomen Tuum, vi 9;

Faciens voluntatem Patris Qui in caelis, vii 21;

et praeterea Matth. x 32, 33, xvi 17, xviii 10, 14, 19. 2 Divinum quod in caelis est {3}Bonum quod in Divino Vero quod procedit a Domino, at Divinum supra caelos est Ipsum Divinum Bonum; per `locum ad habitare Te' significatur caelum ubi Divinum Verum procedens a Domino, nam hoc facit caelum et hoc intelligitur per `Patrem in caelis,' et est ibi bonum quod facit vitam illorum qui in caelo. Quomodo se habet cum Divino Vero quod procedit a Domino, {4}quod sit in caelo bonum, illustrari potest per comparationem cum sole et cum luce quae a sole: in sole est ignis, sed a sole procedit lux; haec lux in se habet calorem ex quo germinantur horti et fiunt sicut paradisi; ipse ignis solis non transit ad tellurem, nam ille exureret et consumeret omnia, sed lux in qua calor ab igne solis; lux illa in spirituali sensu est Divinum Verum, calor est {5}bonum in Vero ex Divino Bono, et paradisus inde est caelum. @1 i quod idem$ @2 enim$ @3 Divinum Verum procedens$ @4 et in coelo est$ @5 Divinum Bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church