8336. Vers. 20, 21. Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua; et exiverunt omnes mulieres post illam in tympanis et [in] choreis. Et respondit illis Mirjam, Cantate Jehovae, quia exaltando exaltavit; equum et equitem ejus projecit in mare. `Et sumpsit Mirjam prophetissa, soror Aharonis, tympanum in manu sua' significat glorificationem Domini ex bono fidei: `et exiverunt omnes mulieres post illam' significat omnia bona veri: `in tympanis et in choreis' significat celebrationem ex gaudio et laetitia: `{1} et respondit illis Mirjam' significat reciprocum: `Cantate Jehovae' significat quod Domino soli gloria: `quia exaltavit exaltando' significat quod manifestaverit Divinum Suum in Humano: `equum et equitem ejus projecit in mare' significat {2}ex eo quod ex sola praesentia Ipsius falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum. @1 Hosch. xiv 9, Num. xxi 17 written above these words. cp n. 8340.$ @2 in$