Arcana Coelestia (Elliott) n. 8343

Previous Number Next Number See English 

8343. `Equum et equitem ejus projecit in mare': quod significet quod ex sola praesentia Ipsius falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum, constat ex significatione `equi et equitis' quod sint falsa ex malo, de qua n. 8146, 8148; et ex significatione `projicere in mare' quod sit in infernum, de qua n. 8099, 8137, 8138; quod factum sit ex sola praesentia Domini, videatur n. 8137 fin., (x)8265. Dicitur quod falsa et mala se conjecerint in infernum ex causa quia ipsa falsa sunt et mala quae conjiciuntur in infernum, quae trahunt secum illos quibus adhaerent; fiunt enim homines per malum vitae formae falsorum ex malo, quare cum ipsa mala cum falsis dejiciuntur, etiam formae quibus adhaerent una detrahuntur; falsa enim et mala sunt {1}exhalationes ab infernis, {2}et influunt apud illos qui per mala vitae fecerunt interiora sua formas receptionis; (m)quod omne cogitationis et voluntatis influat, bonum e caelo, {3}malum autem ex inferno, videatur n. 2886-2888, 4151, 4249, 5846, 6189, 6191, 6193, 6203, 6206, (a)6213, 6324, 6325, 7147, 7343;(n) inde (d)nunc est quod dicatur quod falsa fidei et mala vitae se conjecerint in infernum; {4}idcirco angeli, cum de infernis cogitant et loquuntur, de falsis et malis abstracte ab illis qui ibi cogitant et loquuntur, nam angeli {5}removent semper ideas personae, et manent in ideis rerum, n. 5225, 5287, 5434. @1 ex influxu$ @2 hic aliter apud illos, et illi per malum vitae facti sunt formae recipientes illorum$ @3 et malum$ @4 ideo$ @5 in singulis removent ideas personae, et de ipsa re abstracte ab illa cogitant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church