Arcana Coelestia (Elliott) n. 8350

Previous Number Next Number See English 

8350. `Propterea vocavit nomen Marah': quod significet statum et quale illius tentationis, constat ex eo quod nomina quae {1}induntur rebus de quibus in Verbo, comprehendant quale et statum rei de qua agitur, n. 2643, 3422, 4298, 4442; hic itaque `{2} Marah' significat quale et statum tentationis, de qua in his versibus agitur; `Marah' etiam significat amarum. @1 indebantur$ @2 i nomen$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church