Arcana Coelestia (Elliott) n. 8352

Previous Number Next Number See English 

8352. `Dicendo, Quid bibemus?': quod significet quod non sustineant vera, quia injucunda ex nulla illorum affectione, constat ex significatione `bibere' quod sit instrui in veris ac illa recipere, tum quoque illis affici, et inde sibi illa appropriare, de qua n. 3069, 3168, 3772, 4017, 4018, hic illa non sustinere ex causa quia injucunda propter nullam affectionem boni, quae significantur per quod `aquae amarae essent,' secundum illa quae supra n. 8349 explicata sunt. Tentatio haec in eo consistit quod querantur et indoleant quod vera quae prius illis jucunda fuerunt, et quae sic fecerunt vitam spiritualem seu vitam caeli illorum, nunc illis appareant injucunda usque adeo ut vix possint illa sustinere. 2 Mere naturalis homo crederet quod tale nihil doloris posset causari, cogitat enim, Quid mihi cum veris, sive jucunda sive injucunda sint? si injucunda, rejiciantur; at spiritualis homo prorsus aliter sentit; jucundum vitae (c)illius est instrui in veris et illustrari in talibus quae animae ejus sunt, ita quae vitae spiritualis, quare cum (c)illa deficiunt, laborat et patitur vita {1}illa, inde dolor et anxietas; causa est quod affectio boni jugiter influat per internum hominem a Domino, et excitet in externo convenientia quae prius causata sunt jucundum affectionis veri, quae cum impugnantur a malis amoris sui et mundi, quae prius etiam ut jucunda {2}perceperat, inde conflictio jucunditatum seu affectionum, ex qua anxietas, et ex hoc indolentia et querimonia. 3 (s)Paucis dicetur quomodo {3}cum tentatione quae existit per deficientiam veri se habet: nutricio vitae spiritualis est bonum et verum, sicut nutricio vitae naturalis est cibus et potus; si deficit bonum est sicut deficit cibus, et si deficit verum est sicut deficit potus; indolentia inde se habet sicut indolentia ex fame et siti; comparatio haec est ex correspondentia, cibus enim correspondet bono, et potus vero {4}, et quia correspondentia est, etiam cibus et potus nutriunt corpus melius et convenientius, {5}cum homo ad cenam aut prandium simul {6}est in jucundo loquelae cum aliis de talibus quae {7}amat, quam cum solus absque consortio ad mensam sedet; cum homo in hoc statu est, tunc apud illum vasa recipientia cibi constricta sunt, at cum in illo statu est, tunc eadem aperta sunt; talia facit correspondentia cibi spiritualis et cibi naturalis; dicitur jucundum loquelae cum aliis de talibus quae {8}amat, quia omne id se refert ad bonum et verum, non enim datur aliquid in mundo quod non ad utrumque hoc se refert; ad bonum apud hominem se refert id quod amat, et ad verum quod instruit de bono, et sic cum illo se conjungit.(s) @1 ejus$ @2 apperceperat$ @3 tentatio$ @4 i in spirituali mundo$ @5 dum$ @6 After loquelae$ @7 amant$ @8 amant altered to amat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church