Arcana Coelestia (Elliott) n. 8365

Previous Number Next Number See English 

8365. `Quia Ego Jehovah sanator tuus': quod significet quod Dominus solus praeservet a malis, constat ex significatione `sanare' quod sit mederi et quoque praeservare a malis, nam cum {1}`morbi' significant mala, `sanare' significat medelam et praeservationem ab illis, ut quoque pluries in Verbo, ut apud Moschen, Ego occido et vivifico, percutio et sano, Deut. (x)xxxii 39:

apud Jeremiam, Sana me, Jehovah, ut saner, serva me ut server, xvii 14:

apud eundem, Ascendere faciam sanitatem tibi, et a plagis tuis sanabo te, xxx 17:

apud Davidem, Totum cubile ejus vertisti in morbo ejus; ego dixi, Jehovah, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi Tibi, Ps. xli 4, 5 [A.V. 3, 4];

praeter multis aliis in locis, ut Esai. vi 10, liii 5, lvii 18, 19; Jer. iii 22, xvii 14; Hos. vi 1, vii 1, xi 3, xiv 5; Sach. xi 16; Ps. xxx 2; et alibi; et quia `sanare' id significabat, etiam Dominus Se {2}vocat `medicum', Non opus habent valentes medico sed male habentes; non veni vocare justos sed peccatores ad paenitentiam, Matth. ix 12, 13; Marc. ii 17; Luc. v 31, 32. @1 S first wrote morbus significat malum then he made morbus and malum plural, but not significat$ @2 vocavit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church