8369. `Et septuaginta palmae': quod significet veri bona similiter, nempe in omni copia, constat ex significatione `septuaginta' quod sint omnia in complexu, similiter ac duodecim, de qua n. 7973; et ex significatione `palmarum' quod sint bona spiritualis Ecclesiae, quae sunt bona veri; et quia per `palmas' bona significantur, etiam per illas significatur affectio boni et inde jucundum, nam ex affectione boni est omne jucundum; quia (c)id per `palmas' {1}significabatur, ideo etiam palmae adhibebantur in {2}festivitatibus sanctis, ut in festo tabernaculorum, secundum haec apud Moschen, Accipietis vobis in die primo fructum arboris honoris, spathas palmarum, et ramum arboris densae, et salices torrentis; et laetemini coram Jehovah Deo vestro septem diebus, Lev. xxiii 40;
per `fructum arboris honoris' significatur bonum caeleste; per `palmas' bonum spirituale seu bonum veri; per `ramum arboris densae' verum scientificum; et per `salices torrentis' vera infima {3}naturalis; ita per quattuor illa significantur omnia bona et vera in suo ordine. 2 Quod `palmae' {4}festivitatem sanctam quae ex bono significaverint, constat quoque ex his apud Johannem, Multa turba quae venerat ad festum, cum audirent quod veniret Jesus in Hierosolymam, sumpserunt termites palmarum, et iverunt obviam Ipsi, et clamaverunt, Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini, Rex Israelis, xii 12, 13:
et apud eundem in Apocalypsi, Vidi, cum ecce turba multa, stantes coram throno et coram Agno, induti stolas albas, et palmae in manibus illorum, vii 9:
{5} apud Joelem, Vitis exaruit et ficus languet, malus punica, etiamque palma, exaruit omne gaudium de filiis hominis, {6} i 12:
apud Davidem, Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet, Ps. xcii 13 [A.V. 12];
hic `palma' pro bono et `cedrus' pro vero. 3 Quia `palma' significat bonum, etiam significat sapientiam, nam sapientia est boni; illam significabant palmae quae una cum cherubis et floribus sculptae {7}fuerunt super parietibus templi; `templum' enim significabat Ipsum Dominum, et in sensu repraesentativo caelum, n. 2777, 3720, `cherubi, palmae, et flores' super parietibus significabant providentiam, sapientiam, et intelligentiam, quae a Domino, ita {8}omnia quae caeli sunt; quod illa parietibus templi insculpta sint, constat in Libro 1 Regum, Salomo omnes parietes domus in circuitu sculpsit aperturis sculpturarum cheruborum et palmarum, et aperturis florum; et super binas fores ex lignis olei, sculpsit sculpturas cheruborum et palmarum et aperturas florum; et obduxit auro, ita ut diduceret super cherubos et super palmas aurum, vi 29, 32;
per `sculpturas' illas repraesentatus est status caeli, per `cherubos' Providentia Domini, ita quod ab Ipso omnia; quod `cherubi' sint providentia {9}, videatur n. 308, per `palmas' sapientia quae est boni a Domino, et per `flores' intelligentia quae est veri ab Ipso; per `aurum' quo obducebantur cherubi et palmae, significabatur bonum amoris, quod in caelis est {10}universaliter regnans; {11}quod aurum sit bonum amoris, videatur n. 113, 1551, 1552, 5658; {12}ideo quoque, ubi de novo templo, per quod significatur caelum Domini, agitur apud Ezechielem, {13} dicitur quod Cherubi et palmae essent super parietibus ubique, xli 17, 18, 20, 25, 26. @1 significabantur$ @2 sanctis laetificationibus$ @3 naturalia$ @4 laetificationem$ @5 i et$ @6 i Joel$ @7 erant$ @8 illa$ @9 i Domini$ @10 universale$ @11 These words, though omitted here, appear, except for videatur, in a deleted coming after the quotation from 1 Kings vi 29, 32.$ @12 inde$ @13 i etiam$