Arcana Coelestia (Elliott) n. 8399

Previous Number Next Number See English 

8399. `Quod inter Elim et inter Sinai': quod significet continuum et quale, constat ex significatione `Elim' et ex significatione `Sinai,' ex quibus {1}liquet quid hoc intermedium significat; `Elim' enim, ex fontibus et palmis quae ibi, significat verum et bonum quae sunt consolationis post tentationem, videatur versus ultimus capitis praecedentis, et `Sinai,' ex lege quae ibi promulgata est, significat bonum et inde verum; inde continuum et quale quod per `Sin' significatur est bonum quod ex vero. Bonum quod ex vero est bonum quod apud spiritualem hominem est ante regenerationem, nam tunc (t)facit bonum ex vero, hoc est, quia ita mandatum est, proinde ex oboedientia; at bonum ex quo verum est bonum quod apud (t)spiritualem hominem est post regenerationem, nam tunc bonum facit ex affectione; prius bonum significatur per `Sin,' posterius per `Sinai.' @1 After significat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church