8416. `Ecce Ego pluere faciens vobis panem e caelo': quod significet quod bonum caeleste influet, constat ex significatione `pluere' quod sit benedictio, de qua n. 2445; quod `pluere' sit benedictio, est quia pluvia descendit de caelo et facit fertilitatem terrae, sicut Divinum Bonum et Verum e caelo apud hominem et facit benedictionem; inde constare potest quod `pluere' in proximo sensu significet influere nam omne bonum {1} a Divino influit; et ex significatione `panis' quod sit bonum caeleste, de qua in sequentibus. @1 i quod$