Arcana Coelestia (Elliott) n. 842

Previous Number Next Number See English 

842. 'Et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae': quod significent dispositionem omnium in suum ordinem, constat ex significatione 'venti' in Verbo; omnes spiritus tam boni quam mali comparantur et assimilantur vento, etiam vocantur venti; per eandem vocem in lingua originali exprimuntur spiritus, per quam venti. In tentationibus, quae hic sunt 'aquae quae desederunt,' ut prius ostensum, sunt spiritus mali qui inundant, qui acervatim influunt cum suis phantasiis et excitant similes quae apud hominem; hi spiritus, seu hae phantasiae, cum disperguntur, dicitur in Verbo fieri per 'ventum,' et quidem per 'ventum orientalem'; se habet res apud hominem qui in tentatione, cum turbae seu aquae tentationis cessant, sicut in communi, quod a pluri experientia scire datum, quod nempe mali spiritus in mundo spirituum se quandoque in cohortes consocient et sic turbas excitent, sed dispelluntur per alias cohortes spirituum a dextra utplurimum, sic a plaga orientali, alluentes, qui illis tantum metum et terrorem incutiunt ut nihil cogitent quam de fuga; tunc qui se consociarunt, dispergantur in omnes plagas et sic dissolvuntur societates spirituum male confarctae: cohortes spirituum qui male: ita dispergunt, vocantur 'ventus orientalis'; praeter quod innumeri aliis modis dissipentur, qui etiam 'venti orientales' sunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum ita dispersi sunt mali spiritus, tunc post turbam seu turbulentum statum oritur quasi serenum, seu silentium: similiter se habet cum homine qui in tentatione; is dum in tentatione est, inter turbam talium spirituum est; quibus abactis seu dispersis fit quasi serenum, quod principium est dispositionis omnium in ordinem. Antequam aliquid in ordinem redigitur, communissimum est quod primum in confusum quoddam quasi chaos redigantur, ita quae male cohaerent, dissociantur, quae cum dissociata sunt, tunc disponit Dominus illa in ordinem; comparari hoc potest cum illis quae existunt in natura, ubi quoque omnia ei singula in confusum quoddam prius rediguntur antequam disponuntur; nisi procellae forent in atmosphaera quae dissiparent heterogenea, nusquam serenaretur aer, sed coacervarentur pestifera in perniciem: similiter in corpore humano, nisi omnia sanguinis tam heterogenea quam homogenea continue et per vices confluerent prius in unum cor et ibi confunderentur, liquida conglutinarentur in perniciem et nusquam singula disponerentur distincte ad suos usus: ita quoque se habet apud hominem regenerandum. Quod 'ventus,' in specie 'ventus orientalis,' nihil aliud significet quam dispersionem falsorum et malorum, seu quod idem est, malorum spirituum et geniorum, et dein dispositionem in ordinem, constare potest in Verbo; ut apud Esaiam, Disperges eos, et ventus auferet eos, et procella dissipabit eos; et tu exsultabis in Jehovah, in Sancto Israelis gloriaberis, xli 16;

ubi dispersio comparatur 'vento,' et dissipatio 'procellae,' quae est malorum; tunc qui regenerati 'exsultabunt in Jehovah'; apud Davidem, Ecce reges se congregarunt, transiverunt una, ii viderunt, sic obstupefacti sunt, confusi sunt, festinarunt, terror apprehendit eos ibi, dolor sicut parturientis, per ventum orientalem confringes [naves Tarshishi], Ps. xlviii 5-8 [A.V. 4-7];

hic describitur terror et confusio in quo sunt ex 'vento orientali'; descriptio haec ab illis quae fiunt in mundo spirituum, desumpta est, nam sensus internus Verbi illa involvit: apud Jeremiam, Ponet terram eorum in stuporem, sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste; cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii eorum, xviii 16, 17;

hic similiter 'ventus orientalis pro dispersione falsorum. Similia repraesentantur per ventum orientalem, quo exsiccatum mare Suph, ut filii Israelis transirent, de quo in Exodo ita, Abduxit Jehovah mare Suph per ventum orientalem vehementem tota nocte, et posuit mare in siccum, et scissae sunt aquae, xiv 21;

quod similia repraesentata sint per 'aquas maris Suph' ac hic significata per 'aquas diluvii,' constat inde quod 'Aegyptii' per quos mali repraesentati, submersi sint, et 'filii Israelis' per quos regenerati, ut hic Noahus, transgressi; perque 'mare Suph' sicut per 'diluvium' damnatio ut et tentatio, ita per 'ventum orientalem' dissipatio aquarum seu malorum damnationis, aut tentationis; ut quoque ex cantico Mosis postquam transgressi sunt, constat, Exod. xv 1-19, et apud Esaiam, Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum Suam super flumen in vehementia venti Sui, percutietque illud in septem flumina, et viam faciet in calceis; tum erit semita reliquiis populi Ipsius qui residuus erit ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli,...cum ascenderet e terra Aegypti, xi 15, 16;

ubi 'semita reliquiis populi residui ab Asshure' pro dispositione in ordinem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church