Arcana Coelestia (Elliott) n. 8462

Previous Number Next Number See English 

8462. `Man hoc? quia non sciverunt quid hoc': quod significet (x)ex non cognito, nempe obstupescentiam, {1}constat ex eo quod Man in sua lingua sit quid, ita non cognitum; quod inde panis qui datus est filiis Israelis in deserto, manna dictus sit, est quia panis ille significat bonum charitatis {2}quod gignitur per verum fidei; id bonum est prorsus incognitum homini ante regenerationem, et ne quidem {3}scitur quod detur; homo enim ante regenerationem credit quod praeter jucunda amoris sui et mundi, quae (t)vocat bona, nusquam dari queat bonum quod non inde sit, aut tale sit; si quis diceret tunc quod bonum interius sit, quod, quamdiu jucunda amoris sui et mundi dominantur, non ad apperceptionem venire potest, consequenter non ad cognitionem, et quod hoc bonum sit in quo sunt spiritus boni et angeli, tunc obstupescunt {4}sicut ad prorsus incognitum {5}, et sicut ad non dabile, cum tamen hoc bonum immensum transcendit jucunda {6}amoris sui et mundi; quod qui in {7}amoribus sui et mundi sunt non sciant quid charitas et fides, et quid bonum facere absque remuneratione, et quod hoc sit caelum in homine; et quod credant nihil gaudii (c)et vitae superesse, si privantur jucundis illorum amorum, cum tamen tunc gaudium caeleste incohat, videatur n. 8037; ex his nunc patet {8}(x)cur man dictum sit ex `quid hoc'. @1 Man enim in lingua originali significat quid hoc$ @2 qui$ @3 scit$ @4 quasi ad id quod$ @5 i est$ @6 amorum illorum$ @7 illis amoribus$ @8 unde nomen nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church