8469. `Numerum animarum vestrarum': quod significet quantum omnibus in societate, nempe bonum veri quod per `mannam' significatur, constat ex significatione `ad numerum animarum' quod sit quantum satis ad omnes in societate; cum enim per `omerem ad caput' significatur quantum satis cuique, per `ad numerum animarum' significatur quantum {1}omnibus in societate. Agitur hic de bono quod illis qui (c)e regno spirituali Domini, quod bonum significatur per `mannam' et quod hoc {2}dabitur quantum satis erit cuique, et quantum satis erit societati; unaquaevis enim domus ex filiis Israelis repraesentabat unam societatem in caelo, n. 7836, 7891, 7996, 7997. 2 Cum societatibus in caelo ita se habet: caelum consistit ex innumeris societatibus, quae inter se distinctae sunt {3}; unaquaevis societas habet bonum commune distinctum a bono aliarum societatum, unusquisque {4}etiam in societate habet bonum particulare distinctum a bono alterius in societate; ex bonis illorum qui in societate distinctis, et sic variis, at usque congruis, (x)fit forma, quae forma caelestis vocatur; universum caelum ex talibus formis consistit; {5}conjunctiones illae vocantur formae respective ad bona, {6}at societates respective ad personas; haec repraesentabantur per distinctiones filiorum Israelis in tribus, familias, et domos. @1 ad omnes$ @2 unicuique dabitur quantum quisquis recipere potest, et quoque dabitur$ @3 i in genere, in specie, et in particulari$ @4 autem$ @5 quae$ @6 sed$