Arcana Coelestia (Elliott) n. 848

Previous Number Next Number See English 

848. Peractis tentationibus est quasi fluctuatio; et si tentationes spirituales sunt, est fluctuatio inter verum et falsum, quod etiam inde satis manifeste constare potest, quod tentatio sit principium regenerationis; omnis regeneratio ideo est ut homo novam vitam accipiat, seu potius ut vitam, et fiat homo ex nullo homine, seu vivus homo ex mortuo; quare cum vita ejus prior, quae solum est animalis, per tentationes destruitur, tunc non potest aliter quam post tentationem fluctuare inter verum et falsum; verum est novae vitae, falsum est veteris: nisi destruatur prior vita et tale fit, nequaquam semen spirituale potest inseminari, nam nulla est humus. Cum autem prior vita destructa est, et talis fluctuatio, tunc paene nihil scit quid verum et bonum, usque adeo ut vix sciat dari aliquid verum; sicut pro exemplo, cum cogitat de bonis charitatis, seu ut illa vocant, de bonis operibus, annon ex proprio illa possit facere, et in proprio sit meritum, tunc ita in obscuro et tenebroso est, ut cum dicitur 'ei quod ex semet, seu ex proprio, nemo facere bonum possit, minus aliquid mereri, sed quod omne bonum ex Domino et omne meritum sit Domini, nihil aliud possit quam obstupescere; similiter in omnibus reliquis quae sunt fidei, sed usque obscurum illud seu tenebrosum in quo est, sensim et per gradus illustratur. Regeneratio se prorsus habet, sicut cum homo nascitur infans, tunc in obscurissima vita est, fere nihil novit; quare tunc communia rerum primum influunt, quae per gradus distinctiora fiunt sicut communibus particularia insinuantur, porro particularibus singularia; ita communia a singularibus illustrantur ut sciat non modo quod sint sed etiam qualia sunt: ita se habet cum omni qui emergit ex tentatione spirituali: similis status quoque est eorum in altera vita qui in falsis fuerunt, et vastantur. Hic status vocatur fluctuatio et describitur hic per 'aquas recedentes eundo et redeundo.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church