Arcana Coelestia (Elliott) n. 8480

Previous Number Next Number See English 

8480. `Et residuum fecerunt viri ex illo usque ad mane': quod significet abusum boni Divini, quod ex se sibi id comparare vellent, constat ex significatione `residuum facere usque ad mane' quod sit sollicitum esse de boni acquisitione ex se, de qua supra n. 8478, consequenter est abusus boni Divini; abusus dicitur cum simile in ultimis existit, sed ex contraria origine; {1} ex contraria origine existit bonum, cum ab homine, non a Domino; Dominus enim est ipsum Bonum, proinde est a quo omne bonum; bonum quod ab Ipso {2} in se habet Divinum, {3}ita ab intimo ac a primo esse est bonum, at bonum quod ab homine {2} non est bonum, quia homo ex se non est nisi quam malum; inde bonum quod ab illo est in prima sua essentia malum, tametsi in externa forma apparere potest ut bonum; se habent illa sicut flores qui sunt picti super tabella {4}comparate ad flores qui nascuntur in horto; hi flores ab intimis pulchri sunt, nam quo {5}interius aperiuntur, eo pulchriores sunt, at flores in tabella picti sunt modo in externa forma pulchri, {6}et quoad internam non sunt nisi quam lutum et congeries partium terrestrium incondite jacentium; quod etiam Dominus docet cum dicit, Non Salomo in omni gloria sua indutus fuit sicut unum ex liliis agri, Matth. vi 29;

2 ita se habet cum bono quod ab homine, et cum bono quod a Domino {7}; quod illa bona tantum inter se differant, homo non scire potest, {8}quia ab externis judicat; angeli autem probe percipiunt unde bonum apud (d)hominem, et inde quale est; angeli apud hominem in bono a Domino sunt et quasi habitant, {10}et in bono ab homine non {11}possunt esse, removent se ab illo quantum possunt, nam ab intimo est malum; bonum enim {12} a Domino in se habet caelum, est enim bonum illud in imagine forma caeli, ac recondit in {13}intimo suo Ipsum Dominum, nam in omni bono quod procedit a Domino est instar Ipsius, {14}ac inde instar caeli, at in bono quod ab homine est instar hominis, et quia homo ex se nihil nisi quam malum est, est instar inferni; tanta differentia est boni a Domino, et boni {15}ab homine. 3 Bonum a Domino est apud illos qui amant Dominum supra omnia, et proximum sicut se, at bonum ab homine est apud illos qui semet supra omnia amant, et proximum prae se contemnunt; hi sunt qui etiam curam pro crastino habent, quia fidunt sibi, illi autem sunt qui curam pro crastino non habent, quia fidunt Domino, de qua re supra n. 8478; qui fidunt Domino, (x)illi continue {16}accipiunt ab Ipso bonum, nam quicquid illis contingit, sive ut prosperum sive ut non prosperum appareat, usque est bonum, nam ut medium conducit ad felicitatem eorum aeternam; at qui fidunt sibi, illi continue sibi inducunt malum, nam quicquid illis contingit, etiamsi ut prosperum et felix appareat, usque tamen est malum, et inde ut medium conducit ad infelicitatem eorum aeternam; haec sunt quae significantur per quod ex manna nihil residuum facerent ad mane, et quod residuum vermicularet vermes et putresceret. @1 i et$ @2 i venit$ @3 et$ @4 comparative$ @5 intimius$ @6 nam$ @7 i venit$ @8 nam$ @10 at$ @11 sunt, sed quantum possunt se ab illo removent, nam ab intimo est malum; angeli enim in interioribus sunt, nempe ubi mens seu anima hominis$ @12 i quod$ @13 intimis suis$ @14 et tandem est$ @15 a se$ @16 After Ipso$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church