Arcana Coelestia (Elliott) n. 8516

Previous Number Next Number See English 

8516. `Propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum': quod significet quod ideo usque ad finem status prioris tantum boni per verum det, ut conjunctio dein fiat, constat ex significatione `diei sexti' quod sit finis status prioris, de qua n. 8421 ex significatione `mannae' quae hic est panis, quod sit bonum veri, de qua n. 8462, (x)8464, et ex significatione `sabbati' pro quo etiam manna die sexto data est, ita `panis duorum dierum,' quod sit conjunctio boni et veri, de qua n. 8495. Ostensum supra est quod quia per `sabbatum' significata est conjunctio boni et veri, {1}etiam per id quod die septimo non inventum sit man, {2}significatur quod homo, cum in conjunctione illa est, ex bono agat, et non amplius ex vero, et quoque quod non ex vero 2 amplius agere debeat, {3}n. 8510; hoc quia apparet sicut paradoxon, adhuc licet id paucis explicare: (x)unusquisque ad bonum Christianum, quod charitas vocatur, duci debet per verum fidei, {4}verum enim fidei docebit non modo quid charitas sed etiam qualis erit; et nisi discat id prius ex doctrinali suae Ecclesiae, ex se enim id scire nullatenus potest, non potest (x)praeparari et sic adaptari ad recipiendum illud bonum; sit pro exemplo: sciet ex doctrina fidei quod charitatis non sit facere bonum propter se, seu remunerationis causa, ita nec per charitatis opera mereri salutem: sciet etiam quod omne bonum charitatis sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, praeter perplura alia quae instruunt, quid charitas et qualis erit; ex his constare potest quod homo ad bonum Christianum non duci possit nisi per vera quae fidei: {5}amplius sciet homo quod non vera ex se intrent bonum, sed quod bonum adoptet vera et adjungat sibi illa; vera fidei enim in memoria hominis sicut in campo {6} interiori visui substrato jacent; bonum {7} a Domino per illum visum influit, et ex illis eligit et sibi conjungit vera quae concordant; {8} vera quae infra jacent non possunt influere in bonum quod supra est, {9}nam prorsus contra ordinem est, et quoque impossibile, 3 ut inferius influat in superius, n. 5259; ex his {10}nunc sciri potest quomodo nascitur bonum Christianum apud hominem cum {11}regeneratur, et inde quoque, qualis homo erit quando regeneratus est, quod nempe ex bono {12}agat, non autem ex vero, hoc est, quod a Domino ducatur per bonum et non (d)amplius per verum, est enim tunc in charitate, hoc est, in affectione faciendi (d)bonum illud; omnes qui in caelo sunt ita ducuntur, nam hoc secundum ordinem Divinum est; fluunt sic omnia quae cogitant et {13}agunt quasi (x)spontanea et ex libero; aliter prorsus si cogitarent ex vero et agerent ex illo, nam tunc cogitarent num ita faciendum sit vel non, ac sic in singulis haererent, et per id lucem apud se obscurarent, et tandem agerent secundum illa quae ipsi amant, ita secundum influxum ab illis {14}quae favent amoribus suis, quod est duci a se et non a Domino; ex his iterum patet quid sit quod {15}bonum non amplius acquirendum sit per verum, quod significatur per quod `sex diebus colligerent {16}mannam,' (c)et quod `die septimo {17} non inveniretur,' de qua re n. 8505, 8506, 8510. @1 et IT$ @2 significetur$ @3 Before et quoque$ @4 hoc est, ad charitatem erga proximum et ad amorem in Dominum nam sunt perplura praecepta Divina quae discet, antequam scire potest quid charitas Christiana, quae erit erga proximum, et quid amor coelestis qui erit in Dominum, nisi ea praecepta sciat et secundum illa agat, non potest recipere charitatem et amorem a Domino; ut pro exemplo, nisi sciat quod charitatis non sit agere bonum propter se, seu remunerationis causa, et quoque nisi sciat quod bonum quod charitatis sit ex Domino, et prorsus nihil ex se, et perplura alia, quae sunt essentialia boni charitatis, nequaquam potest donari charitate, minus amore in Dominum, nam bonum quod fit propter se et remunerationis causa, tum quod fit ex se et non ex Domino, hoc non est bonum charitatis, quare per hoc bonum non consociari cum angelis qui in coelo potest, similiter se habet cum reliquis, quae fidei sunt, ac intrabunt charitatem ac amorem$ @5 inde quoque patet, quod vera fidei pro fine habere debeant bonum, ita quod vera sint media ad bonum ducendum; amplius sciendum est, quod vera non ducant hominem ad bonum$ @6 i aut agro$ @7 i quod$ @8 i et quaedam adoptat ut concordent;$ @9 et se conjungere, hoc contra ipsum ordinem est, quod inferius non influere possit in superius, sed quod superius in inferius, videatur n. 5259$ @10 constare$ @11 regeneratus IT$ @12 agat altered to aget$ @13 quae agunt sicut ex spontaneo$ @14 qui$ @15 After acquirendum sit$ @16 mannam altered to man$ @17 i seu sabbathi,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church