Arcana Coelestia (Elliott) n. 8521

Previous Number Next Number See English 

8521. `Et hoc sicut semen coriandri album': quod significet verum inibi quod purum, constat ex significatione `seminis' quod sit fidei verum, de qua n. 255, 1940, (x)2848, 3038, 3310, 3373; `semen coriandri' dicitur quia album, nam `album' praedicatur de vero, et quoque verum ut album repraesentatur, n. 3301, 3993, 4007, 5319. Describitur nunc bonum veri, quod significatur per `mannam,' {1}tam quale est ibi verum quam quale est ibi bonum; quale veri describitur {2} per quod esset `sicut semen coriandri album,' et quale boni per quod `sapor ejus esset sicut placentae in melle.' 2 Bonum veri, quod est bonum illis qui e regno spirituali Domini sunt, prorsus differt a bono quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt; bonum veri quod est {3} illis qui e regno spirituali {4} est in parte intellectuali implantatum, in illa enim parte {5}formatur a Domino nova voluntas, quae est ut homo facere velit secundum verum quod ex doctrinali Ecclesiae suae hauserat, cumque {6}vult et facit id verum, apud illum id fit bonum, et vocatur bonum spirituale, et quoque bonum veri; quod hoc vere sit verum, quidem credit, quia {7}fidem habet doctrinali, sed perceptionem {8}num verum sit non habet nisi videatur sibi habere ex eo quod confirmaverit id apud se {9}partim ex Verbi sensu litterae et partim ex fallaciis idearum captae opinioni faventium, non cogitans quod nihil non confirmari queat, usque ut appareat sicut verum, etiam ipsum falsum, n. 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950; {10}inde est quod omnes quotcumque sunt, credant sua dogmata esse vera, usque ad Socinianos, et quoque ad ipsos Judaeos; 3 ex his patet quale est verum quod vertitur in bonum apud plures qui ab Ecclesia {11}; ex his non alii possunt videre num {12}doctrinale suae Ecclesiae verum sit quam qui in affectione veri sunt propter usus vitae; qui hunc finem habent, illi illustrantur a Domino continue, non solum cum vivunt in mundo sed etiam postea; {13} illi soli sunt qui recipere possunt {14}, nam Dominus (t)ducit illos per bonum, et per id dat illis videre {15}verum, et sic credere; ex his constat unde et quale est bonum quod illis qui e regno spirituali Domini. At bonum quod est illis qui e regno caelesti Domini sunt non in parte intellectuali est implantatum sed in parte voluntaria; qui in hoc bono sunt, ex perceptione interna quae a Domino, sciunt num verum sit; de bono unius et alterius, et de differentia, videatur n. 2046, 2088, 2227, 2669, 2715, 2718, 3235, 3240, 3241, 3246, 4138, 4493, 5113, 6500, 6865, 7233, 7977, 7992. @1 quale ibi verum est, et quale$ @2 i hic$ @3 i bonum$ @4 i sunt$ @5 formata est$ @6 verum id vult et facit, tunc id apud illum$ @7 credit$ @8 quod verum sit, habet modo$ @9 putat enim quod confirmavit apud se, ita esse$ @10 inde est altered to et quod inde sit$ @11 i Domini$ @12 verum sit verum,$ @13 i nam$ @14 i verum$ @15 id$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church