8553. Homo cum talis est, apud illum ordo vitae est inversus; quod dominari debet, hoc {1}inservit, et quod servire debet, hoc dominatur; ille ordo apud hominem plane invertendus est, ut salvari possit; hoc fit per regenerationem a Domino. @1 servit$ {1} CAPUT XVII 1 I Exodi 1. Et profecti sunt omnis coetus filiorum Israelis a deserto Sin, secundum profectiones suas ad os JEHOVAE, et castrametati sunt in Rephidim; et nulla aqua ad bibendum populo. 2. Et jurgatus populus cum Mosche, et dixerunt, Date nobis aquam et bibamus; et dixit illis Moscheh, Quid jurgamini mecum? quid tentatis JEHOVAM? {1}3. Et sitivit ibi populus aquas, et murmuravit populus contra Moschen, et dixit, Quare hoc ascendere fecisti nos ex Aegypto ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti? @1 Numer. xx is written in m beside this verse and the next.$ 4. Et clamavit Moscheh ad JEHOVAM, dicendo, Quid faciam populo huic? adhuc parum et lapidant me. 5. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Transi ante populum, et accipe cum te de senioribus Israelis, et baculum tuum, quo percussisti fluvium, accipe in manu tua, et vadas. 6. Ecce Ego stans ante te ibi super petra in Choreb, et percutias petram, et exibunt ex illa aquae, et bibat populus; et fecit ita Moscheh ad oculos seniorum Israelis. 7. Et vocavit nomen loci Massah, et Meribah, propter jurgium filiorum Israelis, et propter tentare illos JEHOVAM, dicendo, Num est JEHOVAH in medio nostri, si non? {1} @1 i Num xx$ 8. Et venit Amalek, et pugnavit cum Israele in Rephidim. 9. Et dixit Moscheh ad Joschuam, Elige nobis viros, et exi, pugna in Amalekum; cras ego consisto super capite collis, et baculus DEI in manu mea. 10. Et fecit Joschuah quemadmodum dixit illi Moscheh, pugnando in Amalekum; et Moscheh, Aharon, et Chur ascenderunt caput collis. 11. Et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam, et praevaluit Israel, et quando (x)demisit manum suam, et praevaluit Amalek. 12. Et manus Moschis graves, et sumpserunt lapidem, et posuerunt subter illum, et sedit super illo; et Aharon et Chur sustentabant manus illius, exhinc unus et exhinc unus; et fuit, manus illius firmae usque ad occidere (x)solem. 13. Et debilitavit Joschuah Amalekum et populum illius ad os gladii. 14. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Scribe hoc memoriale in libro, et pone in auribus Joschuae, quod delendo delebo memoriam Amaleki de sub caelis. 15. Et aedificavit Moscheh altare, et vocavit nomen ejus JEHOVAH Nissi. {1} @1 i (vexillum, elevatio)$ 16. Et dixit, Quia manus contra thronum JAH, bellum JEHOVAE in Amalekum a generatione generationem.