Arcana Coelestia (Elliott) n. 8561

Previous Number Next Number See English 

8561. `Et castrametati sunt in Rephidim': quod significet ordinationem interiorum ad subeundam tentationem quoad verum, et quod ejus quale sit `Rephidim,' constat ex significatione `castrametari' quod sit ordinatio veri et boni ad subeundas tentationes, de qua n. 8130, 8131, 8155, hic ad subeundam tentationem quod verum, quae repraesentatur per quod non haberent aquam, de quo sequitur; ordinatio interiorum dicitur, quia verum et bonum interiora hominis Ecclesiae constituunt. Quod `Rephidim' significet quale illius tentationis, est quia nomina locorum significant quale status rei de qua agitur, hic quale status tentationis quoad verum, quia de illa re hic agitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church