8565. `Et dixit illis Moscheh': quod significet responsum per influxum in cogitationem, constat ex significatione `dicere' cum ex vero Divino, quod repraesentatur per `Moschen,' quod sit responsum; et quia omne responsum a Divino fit per influxum, et quidem in cogitationem, ideo illa significantur.