8567. `Quid tentatis Jehovam?' quod significet quod contra Divinum, de cujus ope desperant, constat ex significatione `tentare Jehovam' quod sit contra Divinum queri; quod sit usque ad desperationem de Ipsius ope, est quia querimoniae in tentationibus tale involvunt, tentationes enim sunt continuae desperationes de salute, principio leves, sed successu graves, usque ut postremo sit {1}dubitatio paene negativa de praesentia Divini ac Ipsius ope; vita spiritualis ad hoc extremum in tentationibus ut plurimum perducitur, sic enim exstinguitur vita naturalis, nam tunc intimum, in {2}media desperatione, tenetur a Domino in pugna contra falsum {3}; quare etiam desperatio illa mox dissipatur per solatia quae dein insinuantur a Domino, nam post omnem tentationem spiritualem consolatio et quasi novum vitae; quod tentationes perducantur usque ad desperationem, videatur n. 1787, 2694, 5279, 5280, 7147, 7155, 7166, 8165, et quod post tentationes consolatio, n. 3696, 4572, 5246, (x)6829, 8367, 8370 fin. @1 desperatio, hoc est paene nulla spes, *** dubitatio fere negativa de praesentia Divini et Ipsius ope infundet se$ @2 medio desperationis$ @3 i, et externum est modo quod ita patitur$