Arcana Coelestia (Elliott) n. 8571

Previous Number Next Number See English 

8571. `Ad faciendum mori me, et filios meos, et pecora mea, siti': quod significet ut ex defectu veri exspiret omne vitae spiritualis, constat ex significatione `mori' quod sit exspirare, hic quoad vitam spiritualem, et ex significatione `me, filios meos, et pecora mea quod {1}sit omnia vitae spiritualis; per `me' enim seu per hominem Ecclesiae significatur bonum charitatis et (d)fidei, per `filios' vera interiora fidei, et per `pecora' vera exteriora ex quibus bonum, ita omnia quae sunt vitae spiritualis, nam vita spiritualis consistit ex bono charitatis et fidei, et ex vero fidei interno et externo; quod `homo' sit bonum, videatur n. 4287, quod `filii' sint vera fidei, {2} n. 489, 491, 533, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, et quod `pecora' sint vera ex quibus bonum, n. 6016, 6045, 6049; et ex significatione `sitis' quod sit defectus veri, de qua mox supra n. 8568 fin. @1 sint$ @2 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church