859. Quod 'in primo mensis apparuerint capita montium' significent vera fidei quae tunc videri incipiunt, constat a significatione 'montium,' n. 795, quod sint bona amoris et charitatis; haec capita tunc videri incipiunt, cum homo regeneratur, et donatur conscientia et per illam charitate: qui putat se videre 'capita montium,' seu vera fidei aliunde quam ex bonis amoris et charitatis, prorsus fallitur; absque illis Judaei et profani gentiles possunt similiter videre. 'Capita montium' sunt prima lucis quae apparent.