Arcana Coelestia (Elliott) n. 8603

Previous Number Next Number See English 

8603. `Et Moscheh, Aharon, et Chur': quod significet Divina Vera in ordine successivo, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Divinum Verum {1} immediate a Domino procedens, de qua n. 7010, ex repraesentatione `Aharonis' quod sit Divinum Verum mediate a Domino procedens, de qua n. 7009, et ex repraesentatione `Churis' quod sit Divinum Verum per id iterum mediate {2} procedens; ita sunt vera in ordine successivo. 2 Quid vera in ordine successivo sunt, paucis dicetur: omnia et singula in universa natura ab interioribus ordine existunt, sunt derivationes {3}et successiones; sed interiora non cohaerent cum exterioribus per continuum, sed distincta sunt, et {4}conjuncta per exsertiones sicut fibras, per quas communicationes; derivationes et inde successiones in genere quales sunt, sisti possunt ad ideam ex fructibus, sicut ex citris, pomis, et similibus; illorum maxime externa sunt cutes quae circumcingunt, interiora sunt caro quae circumcingitur; adhuc interiora sunt semina, quae circumdantur thecis extra, et ipsa dein membranis; sub illis est interior caro, in qua prima forma, sicut anima, ex qua iterum novae arbores et novi fructus; haec omnia 3 in ordine successivo sunt, ac inter se distincta, et quoque conjuncta; communicatio interiorum cum exterioribus fit mirabiliter per transitus sicut fibrosos; {5}illa principio cum formantur, paene cohaerent, sed temporis successu separantur, nam prima forma, quae intima est in semine, antequam {6}in formas parentibus suis similes potest expandi, successive aperienda est; (m)et cum aperitur et {7}incohat crescere, aptant se carnes, quibus circumcincta est, inserviunt primum pro humo, dein pro suco fecundante; {8}post hoc tempus, quod est tempus ejus in utero, nascitur, et tunc relinquitur humo terrae, cui ut semen inseminata est.(n) 4 Ex his idea formari potest quomodo se habet cum derivativis in ordine successivo; sicut se habet in regno vegetabili, ita quoque se habet in regno animali, {9}sed in hoc multo perfectius; sunt in regno animali exteriora, et interiora, ac intima, pariter in ordine successivo, quae inter se distincta sunt, et quoque conjuncta; sed differunt in eo quod formae in regno animali creatae sint ad recipiendam vitam, {10}inde sicut formae recipientes vitae sunt in ordine successivo, ita quoque vitae quae inde resultant, nam formae {11}seu substantiae recipientes vitae sunt subjecta, et quae ex illarum mutationibus et modificationibus resultant, sunt vires, {12}quae vocandae sunt vitae, quia sunt vires vivae. Ex his nunc constare potest quid Divina Vera in ordine successivo, nam omnia quae vitae sunt se referunt ad verum, et eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et illorum imperfectio ad malum; transitus ab uno ad alterum in ordine successivo etiam vocantur gradus. @1 i quod$ @2 i a domino$ @3 continuae, et inde$ @4 conjunguntur$ @5 quae$ @6 After expandi$ @7 crescit, inserviunt carnes quibus circumcincta$ @8 post hoc tempus uteri ejus$ @9 ibi exteriora sunt$ @10 quae etiam similiter ordine successivo est$ @11 After vitae$ @12 seu vitae quae quia vitae sunt se referunt ad verum, ac eorum perfectio ad bonum, inque opposito sensu ad falsum, et eorum imperfectio ad malum, nam omnia et singula in universo ad illa se referunt; ex his nunc constare potest, quid ordo successivus, ita quid divina Vera in ordine successivo, quae per Moschen, Aharonem, et Chur repraesentantur$

8603[a]{1}. `Ascenderunt caput collis': quod significet in bono charitatis, constat ex significatione `collis' quod sit charitas, de qua n. 6435; bonum illius significatur per `caput collis.' @1 In A this is numbered 8604 as is the next . A vertical line and NB appear in m. cp n. 3055a$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church