Arcana Coelestia (Elliott) n. 8606

Previous Number Next Number See English 

8606. `Et quando demisit manum': quod significet cum fides apud illos spectaret deorsum seu a Domino ad se et mundum, constat ex illis quae mox supra n. 8604 explicata sunt; quod fides quae spectat ad Dominum vincat, est quia Dominus tunc pugnat, nam Dominus est fides, quia fides ab Ipso est; at quod fides quae spectat a Domino ad se et mundum, succumbat, est quia homo tunc pugnat ex se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church