Arcana Coelestia (Elliott) n. 8609

Previous Number Next Number See English 

8609. `Et sumpserunt lapidem': quod significet verum Divinum in ultimo ordinis, constat ex significatione `lapidis' quod sit verum, n. 643, 1298, 3720, 3769, (x)3771, 3789, 3798, 6426, hic verum in ultimo ordinis, quia positus subter illum et sedit super illo; lapis vulgaris (d)etiam {1}significat verum inferius, lapis autem pretiosus verum superius seu interius. Quid verum in ultimo ordinis, constare potest ex illis quae de veris in (x)ordine successivo supra n. 8603 dicta sunt, quod nempe sint vera interiora et vera exteriora; quae ultima sunt intelliguntur per vera in ultimo ordinis. @1 After inferius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church