Arcana Coelestia (Elliott) n. 8628

Previous Number Next Number See English 

8628. Spiritus e nostra tellure qui se ita venditarunt fuerunt qui sapientiam posuerunt in talibus quae sunt merae memoriae, ut in linguis, in historicis quae sunt orbis literarii, in nudis experimentalibus, inque terminis imprimis philosophicis, et in similibus aliis, nec illis ut mediis ad sapiendum usi sunt, quia in illis ipsis sapientiam posuerunt; hi quia per scientias, ut per media, non excoluerunt facultatem suam rationalem, in altera vita parum perceptionis habent, nam solum {1}vident in terminis et ex terminis, qui sunt ibi sicut grumi, ac sicut crassae nubes ante visum intellectualem; et qui {2} fastuosi fuerunt ex eruditione inde, adhuc minus percipiunt; qui {3}vero scientiis usi sunt ut mediis annihilandi illa quae fidei sunt, illi intellectuale suum prorsus destruxerunt, (c)ac vident in caligine sicut noctuae, falsum pro vero et malum pro bono. 2 {4}Spiritus Joviales ex conversatione cum talibus concluserunt quod scientiae umbram inducant et occaecent; sed illis dictum est quod in hac tellure scientiae sint media aperiendi visum intellectualem, qui visus est in luce caeli, ac instruit in talibus quae sunt vitae spiritualis; sed quia regnat amor sui (c)et amor mundi, et inde talia quae sunt vitae mere naturalis (c)ac sensualis, {5}ideo scientiae (t)illis sunt media insaniendi, nempe {6} confirmandi pro natura contra Divinum, (c)et pro mundo contra caelum. 3 Porro dictum est quod scientiae in se sint divitiae spirituales, et quod (c)ii qui possident illas sint sicut qui possident divitias mundanas, quae similiter sunt media usum praestandi sibi, proximo, et patriae, et quoque media malefaciendi; tum quod sint sicut vestes, quae pro usu et ornatu inserviunt, et quoque pro fastu ut apud eos qui ab illis {7}solis volunt honorari. Spiritus telluris Jovis haec bene intellexerunt, sed mirati sunt quod cum homines essent, praetulerint talia quae ad sapientiam ducunt ipsi sapientiae; et quod non videant quod immergere illis mentem, et non ultra se elevare, sit inumbrare et occaecare. @1 After in terminis$ @2 i illorum$ @3 autem$ @4 After talibus$ @5 inde$ @6 i se$ @7 solum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church