Arcana Coelestia (Elliott) n. 8632

Previous Number Next Number See English 

8632. Locutus sum cum spiritibus illius telluris de Domino, quod nulli malum faciat, minus quod aliquem puniat; spiritus illi, quia inter simpliciores erant, hoc primum non voluerunt admittere, credentes quod a Domino poenae; sed cum illis dictum est quod angeli illorum cum apud hominem suae telluris sunt, non castigent, {1} ne quidem loquantur dure, sed quod solum permittant spiritibus punitoribus, qui etiam adsunt, ut id faciant; et cum angeli non castigant, eo minus Dominus, Qui est ipsum Bonum, et Qui regit angelos; his auditis agnoscebant et affirmabant voce manifesta quod Dominus nullum puniat, et nulli malum faciat, ne quidem ad aliquem dure loquatur. De angelis et de spiritibus punitoribus apud incolas Jovis, videatur n. 7802-7805, 7810. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church