8640. Ex his constare potest qualis vita est regenerati, quod sit vita fidei; tum quod illa homini dari nequeat priusquam in statu est ut possit agnoscere vera fidei, et quantum agnoscit, velle illa. CAPUT XVIII 1. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit DEUS Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit JEHOVAH Israelem ex Aegypto. 2. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus. 3. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena. 4. Et nomen unius (x)Eliezer, Quia DEUS patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis. 5. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem DEI. 6. Et dixit ad Moschen, Ego socer tuus Jethro venio ad te, et uxor tua, et duo filii ejus cum illa. 7. Et exivit Moscheh obviam socero suo, et incurvavit se, et osculatus illum; et interrogabant vir socium suum ad pacem; et venerunt in tentorium. 8. Et narravit Moscheh socero suo omne quod fecerat JEHOVAH Pharaoni et Aegyptiis propter causas Israelis; omnem molestiam quae invenit illos in via, et eripuit illos JEHOVAH. 9. Et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit JEHOVAH Israeli, Qui eripuit illum e manu Aegyptiorum. 10. Et dixit Jethro, Benedictus JEHOVAH, Qui eripuit vos e manu Aegyptiorum et e manu Pharaonis, Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum. 11. Nunc novi quod magnus JEHOVAH prae omnibus diis, quia eapropter quod superbiverint super illos. 12. Et accepit Jethro socer Moschis holocaustum et sacrificia DEO; et venit Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Moschis coram DEO. 13. Et fuit crastino, et sedit Moscheh ad judicandum populum, et stetit populus super Moschen a mane usque ad vesperam. 14. Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo, et dixit, Quodnam verbum hoc quod tu facis populo? quare tu sedes solus tu, et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam? 15. Et dixit Moscheh socero suo, Quia venit ad me populus ad inquirendum DEUM. 16. Cum est illis verbum, venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus, et nota facio judicia DEI et leges Ipsius. 17. Et dixit socer Moschis ad illum, Non bonum verbum quod tu facis. 18. Marcescendo marcesces etiam tu etiam populus hic qui tecum, quia grave prae te verbum; non potes facere illud solus tu. 19. Nunc audi vocem meam, consulam tibi, et erit DEUS tecum; esto tu populo apud DEUM, et adducas tu verba ad DEUM. 20. Et doceas illos statuta et leges, et notam facias illis viam ibunt in qua, et opus quod facient. 21. {1} Et tu videas ex omni populo viros strenuitatis timentes DEUM, viros veritatis odientes lucrum; et ponas {2}ex illis principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. @1 i (visio prophetica) above this v.$ @2 Heb (`alehem) = super illos which A had but altered to ex illis cp n. 8696, 8712$ 22. Et judicent populum in omni tempore, et erit, omne verbum magnum adducant ad te, et omne verbum parvum judicent illi; et devolve desuper te, et portent tecum. 23. Si verbum hoc facias, et praeceperit tibi DEUS, et potes consistere; et etiam omnis populus hic super locum suum veniet in pace. 24. Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit. 25. Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele, et dedit illos capita super populum, principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. 26. Et judicabunt populum in omni tempore, verbum difficile adducent ad Moschen, et omne verbum parvum judicabunt illi. 27. Et dimisit Moscheh socerum suum, et ivit sibi ad terram suam.