8642. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-5. Et audivit Jethro sacerdos Midianis socer Moschis omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo, quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto. Et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis post dimissiones ejus. Et duos filios ejus, quorum nomen unius Gerschom, quia dixit, Peregrinus fui in terra aliena. Et nomen unius Eliezer, Quia Deus patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis. Et venit Jethro socer Moschis, et filii ejus, et uxor ejus, ad Moschen ad desertum, ubi ille castrametatus montem Dei. `Et audivit (x)Jethro sacerdos Midianis' significat Divinum Bonum: `socer Moschis' significat ex quo bonum conjunctum vero Divino: `omne quod fecit Deus Moschi et Israeli populo Suo' significat perceptionem illarum rerum quae illis qui e regno spirituali Domini factae sunt: `quod eduxerit Jehovah Israelem ex Aegypto' significat quod a Domino ab infestationibus liberati sint: `et accepit Jethro socer Moschis Zipporam uxorem Moschis' significat bonum a Divino {1}conjunctum vero Divino: `post dimissiones ejus' significat separationem hactenus respective ad statum illorum qui ab Ecclesia spirituali {2}: `et duos filios ejus' significat bona veri: `quorum nomen unius Gerschom, quia (x)dixit, Peregrinus fui in terra aliena' significat quale boni veri illorum qui extra Ecclesiam sunt: `et nomen unius Eliezer' significat quale boni veri illorum qui intra Ecclesiam sunt: `Quia Deus patris mei in auxilio meo' significat misericordiam et praesentiam Domini in Ecclesia: `et liberavit me a gladio Pharaonis' significat liberationem a falso illorum qui infestaverunt: `et venit Jethro socer Moschis' significat Divinum Bonum: `et filii ejus' significat bona veri: `et uxor ejus' significat bonum {3}conjunctum vero Divino: `ad Moschen ad desertum' significat conjunctionem in statu ante regenerationem cum tentationes: `ubi ille (x)castrametatus montem Dei' significat juxta bonum veri. @1 d conjungendum i conjunctum then restored conjungendum cp n. 8647$ @2 i (Obs. cum regeneratio facta, et cum fit versura, tunc vera ordinatur [ordinantur intended] per bonum, et postea venit Lex inde)$ @3 d conjunctum i conjugendum then restored conjunctum$