8651. `Et nomen unius Eliezer': quod significet quale boni veri illorum qui intra Ecclesiam [sunt], constat ex significatione `nominis' et `vocare nomen' quod sit quale, ut supra n. (x)8650; quod sit quale boni veri, est quia per `duos filios' significantur bona veri, n. (x)8649; quod quale hujus boni veri sit illorum qui intra Ecclesiam sunt, patet ex {1}verbis quae Moscheh {2}locutus de hoc filio cum natus est, nempe, `Quia Deus patris mei in auxilio meo, et liberavit me a gladio Pharaonis' {3}; et ex eo quod quale boni veri, quod significatum est per nomen prioris filii seu Gerschom, sit illorum qui extra Ecclesiam, n. (x)8650. @1 illis$ @2 dixit$ @3 i de quibus sequitur$