8670. `Omnem molestiam quae invenit illos in via': quod (x)significet laborem in tentationibus, constat ex significatione `molestiae' quod sit labor; quod `molestia' sit labor, est quia praedicatur de tentationibus, in {1}his enim est ipsis qui tentantur labor contra falsa et mala, et quoque angelis est labor cum illis ut in fide teneantur, et sic in potentia vincendi; et ex significatione `quae invenit illos in via' quod sit quoad tentationes, nempe labor, nam `in via' est in deserto ubi tentationes subiverunt, de quibus {2}prius. @1 illis$ @2 supra$