8672. `Et gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli': quod significet statum Divini Boni cum succedunt omnia, constat ex repraesentatione `Jethronis' quod sit Divinum Bonum, de qua supra n. 8643; ex significatione `gavisus super omni bono' cum praedicatur de Divino Bono, quod per `Jethronem' repraesentatur, quod sit status illius Boni; nam status Divini Boni, cum bonum fit caelo ac angelis ibi, tum Ecclesiae (c)ac homini ibi, in Verbo exprimitur per `gaudium,' sed quale istius gaudii est incomprehensibile, quia est Infiniti; quod etiam gaudium infinitum sit propter receptionem boni ab illis qui in caelo et in Ecclesia, constare potest ex Divino Amore, qui erga genus humanum est infinitus, n. 8644, nam omne gaudium est amoris; ex his patet quod per `gavisus est Jethro super omni bono quod fecit Jehovah Israeli' significetur status Divini Boni cum succedunt omnia; per `Israelem' enim intelliguntur illi qui e regno spirituali et Ecclesia spirituali Domini {1}, n. 8669, cum quibus (t)omnia successerunt, nam liberati sunt ab infestationibus, ac postea vicerunt in tentationibus, ut supra descriptum est. @1 i sunt$