8674. `Et dixit Jethro, Benedictus Jehovah': quod significet {1}quod a Domino omne bonum, constat ex significatione `benedictus Jehovah' quod sit a Domino omne bonum, de qua n. 1096, 1422, 3140; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur supra n. 8671. Quod `benedictus Jehovah' sit quod a Domino omne bonum, est quia benedictio apud hominem involvit omne bonum vitae aeternae, {2}hoc est, bonum amoris in Dominum et erga proximum, {3} n. 3406, 4981; {4} haec bona faciunt vitam aeternam apud hominem. @1 d Divinum Bonum i quod a Domino omne bonum cp n. 8667$ @2 omne$ @3 i et omne bonum fidei,$ @4 i nam$