8676. `Qui eripuit populum Suum e sub manu Aegyptiorum': quod significet misericordiam erga illos qui in bono veri et vero boni, constat ex significatione `eripere' quod sit liberatio, ut nunc supra n. 8675, ex significatione `Aegyptiorum' quod sint qui per falsa infestarunt, de qua etiam supra n. 8668, et ex repraesentatione `Israelis,' qui hic `populus Jehovae,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 8645, ita qui in bono veri et vero boni, n. (x)7957, 8234; quod ex misericordia Domini, est quia dicitur `benedictus Jehovah Qui eripuit,' et per `benedictus Jehovah' significatur quod ab Ipso omne bonum ex Divino Amore Ipsius, n. 8674; Divinus Amor, ex quo bonum homini qui est in statu miseriae, quia totus ex se in malo et in inferno, est misericordia.