Arcana Coelestia (Elliott) n. 8678

Previous Number Next Number See English 

8678. `Quia eapropter quod superbiverint super illos': quod (x)significet ob conatum et vim dominandi super illos qui ab Ecclesia, constat ex significatione `superbire' quod sit conatus et vis dominandi, de qua sequitur, et ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui sunt illi super quos superbiverunt, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645. Quod `superbire' sit {1}conatus et vis dominandi, est quia {2}ille conatus et inde vis inest omni superbiae, superbia enim est amare se prae aliis, seque illis praeferre, {3}et velle aliis imperare; et qui hoc volunt etiam contemnunt alios prae se, et quoque {4}persequuntur ex odio et vindicta illos qui se praeferunt, aut non colunt; amor sui, qui est superbia, est talis ut quantum ei relaxatur frenum, tantum ruat, crescendo ad quemvis gradum datae possibilitatis, usque tandem ad ipsum solium Divinum, {5}ut velint pro deo esse; tales sunt omnes qui in inferno; quod tales sint appercipitur ex conatu illorum inde, et quoque ab eorum infestis odiis et diris vindictis unius contra alterum propter dominatum; ille conatus est qui a Domino coercetur, et qui intelligitur per `caput serpentis, quod semen mulieris conculcabit,' n. 257; tales etiam intelliguntur per Luciferum apud Esaiam, Quomodo {6}cecidisti de caelo, Lucifer fili Aurorae; excisus es in terram, infirmatus es infra gentes; atqui tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verum enim vero ad infernum demissus es, ad latera foveae: projectus es e sepulcro, sicut surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, sicut cadaver conculcatum, xiv 12-19. 2 Quod superbia cordis, quae est amor sui, repellat a se Divinum, ac a, se removeat caelum, constare potest manifeste ex statu receptionis Divini ac caeli, qui est status amoris erga proximum, et est status humiliationis erga Deum; quantum homo se humiliare potest coram Domino, et quantum amare potest proximum sicut se, et prout fit in caelo, supra se, tantum {7}recipit Divinum, et inde tantum in caelo est; inde patet in quo statu sunt illi qui se amant prae proximo, et qui super illum superbiunt, hoc est, qui in amore sui sunt, quod nempe sint in statu opposito ad caelum et ad Divinum; {8}proinde in statu in quo infernales. Videantur quae de amore sui n. 2041, 2045, 2051, 2057, 2219, 2363, 2364, 2444, 3413, 3610, 4225, 4750, 4776, 4947, 5721, 6667, 7178, 7255, (a)7364, 7366-7377, (x)7488, 7489, 7490-7492, 7494, 7643, 7819, 7820, 8318, 8487, dicta et ostensa sunt. @1 libido$ @2 ea libido$ @3 proinde contemnere$ @4 persequi$ @5 d ut i et$ @6 occidisti$ @7 in coelo est, nam tantum recipit Divinum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church