Arcana Coelestia (Elliott) n. 868

Previous Number Next Number See English 

868. 'Usque ad exsiccationem aquarum [de] super terra': quod significent dissipationem apparentem falsitatum, constat ex statu hominis cum regeneratur: 'hodie nullus non credit quod mala et falsa apud hominem prorsus discutiantur et aboleantur cum regeneratur, sic ut cum regeneratus est nihil mali et falsi remaneat, ita ut mundus sit et justus, sicut abstersus et ablutus aquis; sed hoc est falsissimum; nusquam unicum malum aut unicum falsum discutitur ita ut aboleatur, sed omne quodcumque ab infantia hereditario imbuit et actualitate acquisivit, remanet, sic ut homo, tametsi regeneratus est, non sit nisi malum et falsum, quod animabus post mortem ad vivum ostenditur; quod etiam inde satis manifeste constare potest quod nihil boni et nihil veri sit homini nisi a Domino, et quod omne malum et falsum homini a proprio, et quod homo, ut et spiritus, immo angelus, si vel minime relinquitur sibi, ruat ex se ad infernum; quare etiam in Verbo dicitur quod caelum {1} non sit purum; hoc angeli agnoscunt, et qui non agnoscit, is inter angelos non esse potest; est sola Domini Misericordia quae liberat eos, immo quae extrahit eos et detinet ab inferno ne illuc ex semet ruant; quod detineantur a Domino ne ruant in infernum, manifeste percipiunt angeli, quodammodo etiam spiritus boni; spiritus autem mali, sicut homines, hoc non credunt, sed iis multoties ostensum est; de quibus ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus. [2] Cum itaque status hominis talis est quod nusquam aliquod malum et falsum ita discuti possit ut aboleatur, quia in malo et falso consistit ejus vita propria, Dominus, ex Divina Misericordia, dum regenerat hominem, per tentationes mala ejus et falsa ita domat ut quasi mortua appareant; tametsi non mortua sunt, solum domata ne repugnare possint ita bonis et veris quae a Domino; tum quoque Dominus per tentationes novam facultatem dat recipiendi bona et vera, donando hominem ideis et affectionibus boni et veri ad quae mala et falsa possint flecti; et insinuando communibus ejus, de quibus prius, particularia, et his singularia, quae apud hominem recondita sunt et quae homo prorsus nescit, nam intra ejus captus et perceptionis sphaeram sunt; quae talia sunt ut pro receptaculis seu vasis inservire possint, ut iis a Domino insinuari queat charitas, et huic innocentia; per quorum mirabilem temperaturam apud hominem, spiritum et angelum, iridis species repraesentari potest, quare iris signum foederis facta est, cap. ix 12-16; de qua, ex Divina Domini Misericordia, ibi. Cum ita formatus est homo, tunc dicitur regeneratus, remanentibus usque omnibus ejus malis et falsis, tum etiam conservatis omnibus ejus bonis et veris; qui malus est, ejus omnia mala et falsa, prorsus sicut fuit in illis in vita corporis, in altera vita redeunt et vertuntur in phantasias et poenas infernales; qui autem bonus, omnes ejus status boni et veri, ut amicitiae, charitatis, et innocentiae, cum illorum jucundis et felicibus, immensum auctis et multiplicatis, in altera vita revocantur. Haec nunc sunt quae significantur per 'exsiccationem aquarum,' quae est dissipatio apparens falsitatum. @1 This seems to be from Job. xv 15; which S. learnt was not a book of the Word. $


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church