Arcana Coelestia (Elliott) n. 8687

Previous Number Next Number See English 

8687. `A mane usque ad vesperam': quod significet in omni statu interius et exterius, constat ex significatione `mane' et `vesperae' quod sint status spirituales (x)qui sibi succedunt sicut status {1}temporum in mundo, nempe sicut mane, meridies, vespera, nox, (c)et iterum mane; quod tempora haec correspondeant statuum mutationibus in altera vita, videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426. Quod {2}sit interius et exterius, est quia in altera vita interius in bono et vero sunt, cum in statu mane ibi, hoc est, in statu correspondente tempori matutino, at exterius in bono et vero cum in statu vesperae ibi; nam cum in statu vesperae sunt, tunc in jucundo naturali sunt, at cum in statu mane, in jucundo spirituali sunt, {3}videatur n. 8431, 8452. @1 d temporum i dierum$ @2 sint T$ @3 videantur quae n. 8431, 8452, ostensa sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church