Arcana Coelestia (Elliott) n. 870

Previous Number Next Number See English 

870. Quod per 'columbam' significentur vera et bona fidei apud regenerandum, constat a significatione 'columbae' in Verbo; imprimis a columba quae venit super Jesum cum baptizaretur, de qua apud Matthaeum, Baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua, et ecce aperti sunt caeli, viditque spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super Ipsum, iii 16, 17; et apud Joh. i 32; Luc. iii 21, 22; Marc. 1 10, 11;

ubi 'columba' non aliud significavit quam sanctum fidei, ipse 'baptismus' regenerationem: inde, apud Ecclesiam novam quae exsurgeret verum et bonum fidei, quod accipiunt per regenerationem a Domino. Similia repraesentabant et involvebant 'pulli columbarum' aut 'turtures' quos in sacrificium et in holocaustum offerebant in Ecclesia Judaica; de quibus Lev. i 14 ad f.; v, 7-10; xii 6; xiv 21, 22; xv [14], 15, 29, 30; Num. vi 10, 11; Luc. ii 22 (x)24; quod constare potest a singulis illis locis; quod talia significaverint, unusquisque comprehendere potest solummodo ex eo quod non potuissent quin aliquid repraesentarent; si nihil, foret inane quid et nusquam aliquid Divinum; externum Ecclesiae est quoddam inanimatum, sed vivit ab interno, et internum a Domino. [3] Quod 'columba' in genere intellectualia fidei significet, etiam constat apud Prophetas, ut apud Hosheam, Erit Ephraim sicut columba stolida, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt, vii 11:

apud eundem, Ephraim, pavebunt sicut volucris ex Aegypto, et columba e terra Assyriae, xi 11;

ubi 'Ephraim' pro intelligente, 'Aegyptus' pro sciente, 'Assyria' pro rationali, 'columba' pro illis quae sunt intellectualium fidei, ubi etiam de regeneratione Ecclesiae spiritualis agitur: apud Davidem, Jehovah, ne des ferae animam turturis, Ps. (x)lxxiv 19; 'fera' pro illis qui sunt nullius charitatis, 'anima turturis' pro vita fidei. Videantur quae prius n. 40, 776, de avibus dicta et ostensa sunt, quod nempe significent intellectualia, et quidem quod aves mites, pulchrae, mundae, et utiles, intellectualia vera et bona; at immites, deformes, immundae et inutiles, opposita, nempe falsa, ut 'corvus,' qui hic opponitur 'columbae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church